Modo facito ut illam serves. DEMEA Ego istuc videro: Atque illi favillae plena, funi, ac pollinis, Coquendo sit faxo, et molendo: praeter haec Meridie ipso faciam ut stipulam colligat: Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est. MICIO Placet: Nunc mihi videre sapere; atque equidem filium Tum etiam si nolit cogam ut cum illa una cubet. DEMEA Derides? fortunatus qui istoc animo sies. Ego sentio— MICIO Ah, pergisne? DEMEA Iam iam desino. MICIO I ergo intro, et cui rei est ei rei hunc sumamus diem. (DEMEA.) DEMEA. Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi, Aliquid moneat; ut illa quae te scire credas nescias, Et quae tibi putaris prima in experiendo repudies: Quod nunc mihi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc Prope iam excurso spatio mitto. Id quamobrem? Re ipsa repperi Facilitate nihil esse homini melius neque clementia. Id esse verum ex me atque ex fratre cuivis facile est noscere. Ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis, Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus: Sibi vixit; sibi sumtum fecit: omnes bene dicunt, amant. Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax, Duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! Nati filii, Alia cura. Porro autem illis dum studeo ut quam plurimum Facerem, contrivi in quaerendo vitam atque aetatem meam. Nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab his fero,