Scio: istuc ibam. Multa in homine, Demea, Signa insunt ex quibus coniectura facile fit, Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere, Hoc licet impune facere huic, illi non licet; Non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit: Quae ego illis inesse video, ut confidam fore Ita ut volumus: video sapere, intelligere, in loco Vereri, inter se amare: scires liberum Ingenium atque animum; quovis illos tu die Reducas. At enim metuas ne ab re sint tamen Omissiores paullo. O noster Demea, Ad omnia alia aetate sapimus rectius: Solum unum hoc vitium senectus affert hominibus; Attentiores sumus ad rem omnes quam sat est: Quod illos sat aetas acuet. DEMEA Ne nimium modo Bonae tuae istae nos rationes, Micio, Et tuus iste animus aequus, subvertant. Mi Tace: Non fiet: mitte iam istaec: da te hodie mihi: Exporge frontem. DEMEA Scilicet, ita tempus fert; Faciendum est: caeterum rus eras cum filio Cum primo lucu ibo hinc . MICIO Immo de note censeo; Hodie modo hilarum fac te. DEMEA Et istam psaltriam Una illuc mecum hinc abstraham. MICIO Pugnaveris. Eo pacto prorsum illic alligaris filium: