Mane: Scio: istuc ibam. Multa in homine, Demea, Signa insunt ex quibus coniectura facile fit, Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere, Hoc licet impune facere huic, illi non licet; Non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit: Quae ego illis inesse video, ut confidam fore Ita ut volumus: video sapere, intelligere, in loco Vereri, inter se amare: scires liberum Ingenium atque animum; quovis illos tu die Reducas. At enim metuas ne ab re sint tamen Omissiores paullo. O noster Demea, Ad omnia alia aetate sapimus rectius: Solum unum hoc vitium senectus affert hominibus; Attentiores sumus ad rem omnes quam sat est: Quod illos sat aetas acuet. DEMEA Ne nimium modo Bonae tuae istae nos rationes, Micio, Et tuus iste animus aequus, subvertant. Mi Tace: Non fiet: mitte iam istaec: da te hodie mihi: Exporge frontem. DEMEA Scilicet, ita tempus fert; Faciendum est: caeterum rus eras cum filio Cum primo lucu ibo hinc . MICIO Immo de note censeo; Hodie modo hilarum fac te. DEMEA Et istam psaltriam Una illuc mecum hinc abstraham. MICIO Pugnaveris. Eo pacto prorsum illic alligaris filium: Modo facito ut illam serves. DEMEA Ego istuc videro: Atque illi favillae plena, funi, ac pollinis, Coquendo sit faxo, et molendo: praeter haec Meridie ipso faciam ut stipulam colligat: Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est. MICIO Placet: Nunc mihi videre sapere; atque equidem filium Tum etiam si nolit cogam ut cum illa una cubet. DEMEA Derides? fortunatus qui istoc animo sies. Ego sentio— MICIO Ah, pergisne? DEMEA Iam iam desino. MICIO I ergo intro, et cui rei est ei rei hunc sumamus diem. (DEMEA.) DEMEA. Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi, Aliquid moneat; ut illa quae te scire credas nescias, Et quae tibi putaris prima in experiendo repudies: Quod nunc mihi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc Prope iam excurso spatio mitto. Id quamobrem? Re ipsa repperi