Ehem, opportune: te ipsum quaerito. MICIO Quid tristis es? DEMEA Rogas me, ubi nobis Aeschinus Siet, quid tristis ego sim? MICIO Dixine hoc fore? Quid fecit? DEMEA Quid ille fecerit? quem neque pudet Quicquam; nec metuit quemquam; neque legem putat Tenere se ullam: nam illa quae antehac facta sunt Omitto: modo quid designavit! MICIO Quidnam id est? DEMEA Fores effregit atque in aedes irruit Alienas: ipsum dominum atque omnem familiam Mulcavit usque ad mortem: eripuit mulierem Quam amabat. Clamant omnes indignissime Factum esse. Hoc advenienti quot mihi, Micio, Dixere! in ore est omni populo. Denique,