Communis corruptela nostrum liberum. MICIO Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi. DEMEA Repressi, redii: mitto maledicta omnia: Rem ipsam putemus: dictum hoc inter nos fuit, Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum, Neve ego tuum? responde. MICIO Factum est; non nego. DEMEA Cur nunc apud te potat? cur recipis meum? Cur emis amicam Micio? Numqui minus Mihi idem ius aequum est esse quod mecum est tibi? Quando ego tuum non euro, ne cura meum. MICIO Non aequum dicis; non; nam vetus verbum hoc quidem est; Communia esse amicorum inter se omnia. DEMEA Facete! nunc demum istaec nata oratio est. MICIO Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea. Principio, si id te mordet, sumtum filii Quem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites: Tu illos duos olim pro re tollebas tua, Quod satis putabas tua bona ambobus fore, Et me tum uxorem credidisti, scilicet, Ducturum: eandem illam rationem antiquam obtine: Conserva, quaere, parce: fac quam plurimum Illis relinquas: gloriam tu istam obtine. Mea, quae praeter spem evenere, utantur sine. De summa nihil decedet: quod hinc accesserit, Id de lucro putato esse omne. Haec si voles In animo vere cogitare, Demea, Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam. DEMEA Mitto rem: consuetudinem ipsorum. MICIO Mane: