Sane nollem huc exitum. (DROMO. SYRUS. DEMEA.) DROMO Heus, Syre; rogat te Ctesipho ut redeas. SYRUS Abi. DEMEA Quid Ctesiphonem hic narrat? SYRUS Nihil. DEMEA Eho carnifex, Est Ctesipho intus? SYRUS Non est. DEMEA Cur hic nominat? SYRUS Est alius quidam, parasitaster parvulus: Nostin? DEMEA Iam scibo. SYRUS Quid agis? quo abis? DEMEA Mitte me. SYRUS Noli inquam. DEMEA Non manum abstines, mastigia? An tibi iam mavis cerebrum dispergi hic? SYRUS Abit. Edepol comissatorem haud sane commodum, Praesertim Ctesiphoni. Quid ego nunc agam Nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulum Aliquo abeam, atque edormiscam hoc villi? Sic agam. (MICIO. DEMEA.) MICIO Parata a nobis sunt, ut dixi, Sostrata, Ubi vis. Quisnam a me pepulit tam graviter fores? DEMEA Hei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar? O coelum, O terra, O maria Neptuni! MICIO Em tibi: Rescivit omnem rem; id nunc clamat scilicet: Paratae lites; succurrendum est. DEMEA Eccum adest