Sanum te credis esse? MICIO Equidem arbitror. DEMEA Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam, Facturum credo ut habeas quicum cantites. MICIO Cur non? DEMEA Et nova nupta eadem haece discet? MICIO Scilicet. DEMEA Tu inter eas restim ductans saltabis. MICIO Probe. DEMEA Probe? MICIO Et tu nobiscum una, si opus sit. DEMEA Hei mihi! Non te haec pudent? MICIO Iam vero omitte, Demea, Tuam istanc iracundiam; atque ita uti decet Hilarum ac libentem fac te gnati in nuptiis. Ego hos conveniam: post huc redeo. DEMEA O Iupiter! Hancine vitam? hoscine mores? hanc dementiam? Uxor sine dote veniet; intus psaltria est: Domus sumtuosa; adolescens luxu perditus; Senex delirans. Ipsa si cupiat Salus Servare prorsus non potest hanc familiam. (SYRUS. DEMEA.) SYRUS Edepol, Syrisce, te curasti molliter, Lauteque munus administrasti tuum. Abi. Sed postquam intus sum omnium rerum satur, Prodeambulare huc libitum est. DEMEA Illud sis vide Exemplum disciplinae. SYRUS Ecce autem hic adest Senex noster. Quid fit? quid tu es tristis? DEMEA Oh scelus. SYRUS Ohe, iam tu verba fundis hic, sapientia? DEMEA Tu si meus esses— SYRUS dis quidem esses, Demea, Ac tuam rem constabilisses. DEMEA exemplum omnibus Curarem ut esses. SYRUS Quamobrem? quid feci? DEMEA Rogas? In ipsa turba, atque in peccato maximo, Quod vix sedatum satis est, potasti scelus, Quasi re bene gesta. SYRUS Sane nollem huc exitum. (DROMO. SYRUS. DEMEA.) DROMO Heus, Syre; rogat te Ctesipho ut redeas. SYRUS Abi. DEMEA Quid Ctesiphonem hic narrat? SYRUS Nihil. DEMEA Eho carnifex, Est Ctesipho intus? SYRUS Non est.