Pro psaltria periere; quae, quantum potest, Aliquo abiicienda est, si non pretio at gratiis. MICIO Neque est, neque illam sane studeo vendere. DEMEA Quid igitur facies? MICIO Domi erit. DEMEA Pro Divum fidem! Meretrix et materfamilias una in domo? MICIO Cur non? DEMEA Sanum te credis esse? MICIO Equidem arbitror. DEMEA Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam, Facturum credo ut habeas quicum cantites. MICIO Cur non? DEMEA Et nova nupta eadem haece discet? MICIO Scilicet. DEMEA Tu inter eas restim ductans saltabis. MICIO Probe. DEMEA Probe? MICIO Et tu nobiscum una, si opus sit. DEMEA Hei mihi! Non te haec pudent? MICIO Iam vero omitte, Demea, Tuam istanc iracundiam; atque ita uti decet Hilarum ac libentem fac te gnati in nuptiis. Ego hos conveniam: post huc redeo. DEMEA O Iupiter! Hancine vitam? hoscine mores? hanc dementiam?