Demsi metum omnem: haec magis sunt hominis. DEMEA Caeterum, Placet tibi factum, Micio? MICIO Non, si queam Mutare: nunc, quum non queo, aequo animo fero. Ita vita est hominum quasi quum ludas tesseris: Si illud quod maxime opus est iactu non cadit, Illud quod cecidit forte id arte ut corrigas. DEMEA Corrector! Nempe tua arte viginti minae Pro psaltria periere; quae, quantum potest, Aliquo abiicienda est, si non pretio at gratiis. MICIO Neque est, neque illam sane studeo vendere. DEMEA Quid igitur facies? MICIO Domi erit. DEMEA Pro Divum fidem! Meretrix et materfamilias una in domo? MICIO Cur non? DEMEA Sanum te credis esse? MICIO Equidem arbitror. DEMEA Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam, Facturum credo ut habeas quicum cantites. MICIO Cur non? DEMEA Et nova nupta eadem haece discet? MICIO Scilicet. DEMEA Tu inter eas restim ductans saltabis. MICIO Probe. DEMEA Probe? MICIO Et tu nobiscum una, si opus sit. DEMEA Hei mihi! Non te haec pudent?