Ecce autem! DEMEA Nova; Capitalia. MICIO Ohe, iam. DEMEA Nescis qui vir sit. MICIO Scio. DEMEA O stulte, tu de psaltria me somnias Agere: hoc peccatum in virginem est civem. MICIO Scio. DEMEA Oho, scis et patere? MICIO Quidni patiar? DEMEA Dic mihi, Non clamas? non insanis? MICIO Non. Malim quidem— DEMEA Puer natus est. MICIO Di bene vertant! DEMEA Virgo nihil habet. MICIO Audivi. DEMEA Et ducenda indotata est? MICIO Scilicet. DEMEA Quid nunc futurum est? MICIO Id enim quod res ipsa fert: Illinc huc transferetur virgo. DEMEA O Iupiter! Istocine pacto oportet? MICIO Quid faciam amplius? DEMEA Quid facias? Si non ipsa re istuc tibi dolet, Simulare certe est hominis. MICIO Quin iam virginem Despondi; res composita est; fiunt nuptiae: