Sed eccum ipsum: te iamdudum quaero, Micio. MICIO Quidnam? DEMEA Fero alia flagitia ad te ingentia Boni illius adolescentis. MICIO Ecce autem! DEMEA Nova; Capitalia. MICIO Ohe, iam. DEMEA Nescis qui vir sit. MICIO Scio. DEMEA O stulte, tu de psaltria me somnias Agere: hoc peccatum in virginem est civem. MICIO Scio. DEMEA Oho, scis et patere? MICIO Quidni patiar? DEMEA Dic mihi, Non clamas? non insanis? MICIO Non. Malim quidem— DEMEA Puer natus est. MICIO Di bene vertant! DEMEA Virgo nihil habet. MICIO Audivi. DEMEA Et ducenda indotata est? MICIO Scilicet. DEMEA Quid nunc futurum est? MICIO Id enim quod res ipsa fert: Illinc huc transferetur virgo. DEMEA O Iupiter! Istocine pacto oportet? MICIO Quid faciam amplius? DEMEA Quid facias? Si non ipsa re istuc tibi dolet, Simulare certe est hominis. MICIO Quin iam virginem Despondi; res composita est; fiunt nuptiae: Demsi metum omnem: haec magis sunt hominis. DEMEA Caeterum, Placet tibi factum, Micio? MICIO Non, si queam Mutare: nunc, quum non queo, aequo animo fero. Ita vita est hominum quasi quum ludas tesseris: Si illud quod maxime opus est iactu non cadit, Illud quod cecidit forte id arte ut corrigas. DEMEA Corrector! Nempe tua arte viginti minae Pro psaltria periere; quae, quantum potest, Aliquo abiicienda est, si non pretio at gratiis. MICIO Neque est, neque illam sane studeo vendere. DEMEA Quid igitur facies? MICIO Domi erit. DEMEA Pro Divum fidem! Meretrix et materfamilias una in domo? MICIO Cur non?