Hic non amandus? hicine non gestandus in sinu est? hem! Itaque adeo magnam mili iniecit sua commoditate curam Ne forte imprudens faciam quod nolit: sciens cavebo. Sed cesso ire intro ne morae meis nuptiis egomet siem? (DEMEA.) DEMEA. Defessus sum ambulando. Ut, Syre, te cum tua Monstratione magnus perdat Iupiter! Perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum: Quo non? neque illic fabrica ulla erat, neque fratrem homo Vidisse se aibat quisquam: nunc vero domi Certum obsidere est usque donec redierit. (MICIO. DEMEA.) MICIO Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram. DEMEA Sed eccum ipsum: te iamdudum quaero, Micio. MICIO Quidnam? DEMEA Fero alia flagitia ad te ingentia Boni illius adolescentis. MICIO Ecce autem! DEMEA Nova; Capitalia. MICIO Ohe, iam. DEMEA Nescis qui vir sit. MICIO Scio. DEMEA O stulte, tu de psaltria me somnias Agere: hoc peccatum in virginem est civem. MICIO Scio. DEMEA Oho, scis et patere? MICIO Quidni patiar? DEMEA Dic mihi,