Iam? MICIO Iam, quantum potest. AESCHINUS Di me, pater, Omnes oderint ni magis te quam oculos nunc amo meos. MICIO Quid? quam illam? AESCHINUS Aeque. MICIO Perbenigne. AESCHINUS Quid? ille ubi est Milesius? MICIO Abiit; periit; navem adscendit. Sed cur cessas? AESCHINUS Abi pater: Tu potius Deos comprecare; nam tibi eos certo scio, Quo vir melior multo es quam ego, obtemperaturos magis. MICIO Ego eo intro ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis. AESCHINUS Quid hoc est negoti! Hoc est patrem esse? aut hoc est filium esse? Si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret? Hic non amandus? hicine non gestandus in sinu est? hem! Itaque adeo magnam mili iniecit sua commoditate curam Ne forte imprudens faciam quod nolit: sciens cavebo. Sed cesso ire intro ne morae meis nuptiis egomet siem? (DEMEA.) DEMEA. Defessus sum ambulando. Ut, Syre, te cum tua Monstratione magnus perdat Iupiter! Perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum: Quo non? neque illic fabrica ulla erat, neque fratrem homo Vidisse se aibat quisquam: nunc vero domi Certum obsidere est usque donec redierit. (MICIO. DEMEA.) MICIO Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram. DEMEA Sed eccum ipsum: te iamdudum quaero, Micio. MICIO Quidnam? DEMEA Fero alia flagitia ad te ingentia Boni illius adolescentis.