Nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo. Bono animo es: duces uxorem hanc. AESCHINUS Hem. MICIO Bono animo es, inquam. AESCHINUS Pater, Obsecro, non ludis tu nunc me? MICIO Ego te? quamobrem? AESCHINUS Nescio; Nisi quia tam misere hoc esse cupio verum eo vereor magis. MICIO Abi domum, ac Deos comprecare ut uxorem arcessas: abi. AESCHINUS Quid? iam uxorem? MICIO Iam. AESCHINUS Iam? MICIO Iam, quantum potest. AESCHINUS Di me, pater, Omnes oderint ni magis te quam oculos nunc amo meos. MICIO Quid? quam illam? AESCHINUS Aeque. MICIO Perbenigne. AESCHINUS Quid? ille ubi est Milesius? MICIO Abiit; periit; navem adscendit. Sed cur cessas? AESCHINUS Abi pater: Tu potius Deos comprecare; nam tibi eos certo scio, Quo vir melior multo es quam ego, obtemperaturos magis. MICIO Ego eo intro ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis. AESCHINUS Quid hoc est negoti! Hoc est patrem esse? aut hoc est filium esse? Si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret?