Et me tui pudet. MICIO Credo hercle; nam ingenium novi tuum Liberale: sed vereor ne indiligens nimium sies. In qua civitate tandem te arbitrare vivere? Virginem vitiasti quam te ius non fuerat tangere. Iam id peccatum primum magnum; magnum, at humanum tamen. Fecere alii saepe item boni: at postquam id evenit, cedo Numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi, Quid fieret, qua fieret? si te ipsum mihi puduit dicere, Qua resciscerem? Haec dum dubitas menses abierunt decem. Prodidisti et te, et illam miseram, et gnatum, quod quidem in te fuit. Quid? credebas dormienti haec tibi confecturos Deos, Et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum? Nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo. Bono animo es: duces uxorem hanc. AESCHINUS Hem. MICIO Bono animo es, inquam. AESCHINUS Pater, Obsecro, non ludis tu nunc me? MICIO Ego te? quamobrem? AESCHINUS Nescio; Nisi quia tam misere hoc esse cupio verum eo vereor magis. MICIO Abi domum, ac Deos comprecare ut uxorem arcessas: abi. AESCHINUS Quid? iam uxorem? MICIO Iam. AESCHINUS Iam? MICIO Iam, quantum potest. AESCHINUS Di me, pater, Omnes oderint ni magis te quam oculos nunc amo meos. MICIO Quid? quam illam? AESCHINUS Aeque. MICIO Perbenigne. AESCHINUS Quid? ille ubi est Milesius? MICIO Abiit; periit; navem adscendit. Sed cur cessas? AESCHINUS Abi pater: Tu potius Deos comprecare; nam tibi eos certo scio, Quo vir melior multo es quam ego, obtemperaturos magis. MICIO Ego eo intro ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis. AESCHINUS Quid hoc est negoti! Hoc est patrem esse? aut hoc est filium esse? Si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret? Hic non amandus? hicine non gestandus in sinu est? hem! Itaque adeo magnam mili iniecit sua commoditate curam Ne forte imprudens faciam quod nolit: sciens cavebo. Sed cesso ire intro ne morae meis nuptiis egomet siem? (DEMEA.) DEMEA. Defessus sum ambulando. Ut, Syre, te cum tua Monstratione magnus perdat Iupiter! Perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum: Quo non? neque illic fabrica ulla erat, neque fratrem homo Vidisse se aibat quisquam: nunc vero domi Certum obsidere est usque donec redierit. (MICIO. DEMEA.) MICIO Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram.