Cur duxit alienam? AESCHINUS An sedere oportuit Domi virginem tam grandem, dum cognatus hinc Illinc veniret exspectantem? Haec, mi pater, Te dicere aequum fuit, et id defendere. MICIO Ridiculum: adversumne illum causam dicerem Cui veneram advocatus? sed, quid ista, Aeschine, Nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. Quid est? Quid lacrimas? AESCHINUS Pater obsecro ausculta. MICIO Aeschine, audivi omnia Et scio; nam te amo; quo magis quae agis curae sunt mihi. AESCHINUS Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater, Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet, Et me tui pudet. MICIO Credo hercle; nam ingenium novi tuum Liberale: sed vereor ne indiligens nimium sies. In qua civitate tandem te arbitrare vivere? Virginem vitiasti quam te ius non fuerat tangere. Iam id peccatum primum magnum; magnum, at humanum tamen. Fecere alii saepe item boni: at postquam id evenit, cedo Numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi, Quid fieret, qua fieret? si te ipsum mihi puduit dicere, Qua resciscerem? Haec dum dubitas menses abierunt decem. Prodidisti et te, et illam miseram, et gnatum, quod quidem in te fuit. Quid? credebas dormienti haec tibi confecturos Deos, Et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum?