Animo male est. Quid ipsae? quid aiunt? MICIO Quid illas censes? nihil enim. Commenta mater est esse ex alio viro Nescio quo puerum natum; neque eum nominat; Priorem esse illum; non oportere huic dari. AESCHINUS Eho, nonne haec iusta tibi videntur postea? MICIO Non. AESCHINUS Obsecro, non? an illam hinc abducet, pater? MICIO Quid illam ni abducat? AESCHINUS Factum a vobis duriter Immisericorditerque; atque etiam, si est, pater, Dicendum magis aperte, illiberaliter. MICIO Quamobrem? AESCHINUS Rogas me? quid illi tandem creditis Fore animi misero quicum illa consuevit prius, Qui infelix haud scio an illam misere nunc amat, Quum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi, Abduci ab oculis? Facinus indignum, pater. MICIO Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit? Cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est? Cur duxit alienam? AESCHINUS An sedere oportuit Domi virginem tam grandem, dum cognatus hinc Illinc veniret exspectantem? Haec, mi pater, Te dicere aequum fuit, et id defendere. MICIO Ridiculum: adversumne illum causam dicerem Cui veneram advocatus? sed, quid ista, Aeschine, Nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. Quid est? Quid lacrimas?