Is venit ut secum avehat; Nam habitat Mileti. AESCHINUS Hem, virginem ut secum avehat? MICIO Sic est. AESCHINUS Miletum usque obsecro? MICIO Ita. AESCHINUS Animo male est. Quid ipsae? quid aiunt? MICIO Quid illas censes? nihil enim. Commenta mater est esse ex alio viro Nescio quo puerum natum; neque eum nominat; Priorem esse illum; non oportere huic dari. AESCHINUS Eho, nonne haec iusta tibi videntur postea? MICIO Non. AESCHINUS Obsecro, non? an illam hinc abducet, pater? MICIO Quid illam ni abducat? AESCHINUS Factum a vobis duriter Immisericorditerque; atque etiam, si est, pater, Dicendum magis aperte, illiberaliter. MICIO Quamobrem? AESCHINUS Rogas me? quid illi tandem creditis Fore animi misero quicum illa consuevit prius, Qui infelix haud scio an illam misere nunc amat, Quum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi, Abduci ab oculis? Facinus indignum, pater. MICIO Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit? Cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est?