Neque enim diu huc commigrarunt. AESCHINUS Quid tum postea? MICIO Virgo est cum matre. AESCHINUS Perge. MICIO Haec virgo orba est patre: Hic meus amicus illi genere est proximus: Huic leges cogunt nubere hanc. AESCHINUS Perii. MICIO Quid est? AESCHINUS Nihil: recte: perge. MICIO Is venit ut secum avehat; Nam habitat Mileti. AESCHINUS Hem, virginem ut secum avehat? MICIO Sic est. AESCHINUS Miletum usque obsecro? MICIO Ita. AESCHINUS Animo male est. Quid ipsae? quid aiunt? MICIO Quid illas censes? nihil enim. Commenta mater est esse ex alio viro Nescio quo puerum natum; neque eum nominat; Priorem esse illum; non oportere huic dari. AESCHINUS Eho, nonne haec iusta tibi videntur postea? MICIO Non. AESCHINUS Obsecro, non? an illam hinc abducet, pater? MICIO Quid illam ni abducat? AESCHINUS Factum a vobis duriter Immisericorditerque; atque etiam, si est, pater, Dicendum magis aperte, illiberaliter. MICIO Quamobrem? AESCHINUS Rogas me? quid illi tandem creditis Fore animi misero quicum illa consuevit prius, Qui infelix haud scio an illam misere nunc amat, Quum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi, Abduci ab oculis? Facinus indignum, pater. MICIO Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit? Cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est? Cur duxit alienam? AESCHINUS An sedere oportuit Domi virginem tam grandem, dum cognatus hinc Illinc veniret exspectantem? Haec, mi pater, Te dicere aequum fuit, et id defendere. MICIO Ridiculum: adversumne illum causam dicerem Cui veneram advocatus? sed, quid ista, Aeschine, Nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. Quid est? Quid lacrimas? AESCHINUS Pater obsecro ausculta. MICIO Aeschine, audivi omnia Et scio; nam te amo; quo magis quae agis curae sunt mihi. AESCHINUS Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater, Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet,