Et errat longe mea quidem sententia Qui imperium credat gravius esse aut stabilius Vi quod fit quam illud quod amicitia adiungitur. Mea sic est ratio, et sic animum induco meum: Malo coactus qui suum officium facit Dum id rescitum iri credit tantisper cavet: Si sperat fore clam rursum ad ingenium redit. Ille quem beneficio adiungas ex animo facit; Studet par referre: praesens absensque idem erit. Hoc patrium est, potius consuefacere filium Sua sponte recte facere quam alieno metu. Hoc pater ac dominus interest: hoc qui nequit, Fateatur nescire imperare liberis. Sed estne hic ipsus de quo agebam? et certe is est. Nescio quid tristem video: credo iam ut solet Iurgabit. Salvum te advenire, Demea, Gaudemus. (DEMEA. MICIO.) DEMEA Ehem, opportune: te ipsum quaerito. MICIO Quid tristis es? DEMEA Rogas me, ubi nobis Aeschinus Siet, quid tristis ego sim? MICIO Dixine hoc fore? Quid fecit? DEMEA Quid ille fecerit? quem neque pudet Quicquam; nec metuit quemquam; neque legem putat Tenere se ullam: nam illa quae antehac facta sunt Omitto: modo quid designavit! MICIO Quidnam id est? DEMEA Fores effregit atque in aedes irruit Alienas: ipsum dominum atque omnem familiam Mulcavit usque ad mortem: eripuit mulierem Quam amabat. Clamant omnes indignissime Factum esse. Hoc advenienti quot mihi, Micio, Dixere! in ore est omni populo. Denique, Si conferendum exemplum est, non fratrem videt Rei dare operam, ruri esse parcum ac sobrium? Nullum huius simile factum. Haec quum illi, Micio, Dico tibi dico: tu illum corrumpi sinis. MICIO Homine imperito nunquam quicquam iniustius, Qui nisi quod ipse fecit nihil rectum putat. DEMEA Quorsum istuc? MICIO Quia tu Demea haec male iudicas. Non est flagitium, mihi crede, adolescentulum Scortari neque potare; non est; neque fores Effringere. Haec si neque ego neque tu fecimus, Non siit egestas facere nos. Tu nunc tibi Id laudi ducis quod tum fecisti inopia? Iniurium est; nam si esset unde id fieret, Faceremus: et tu illum tuum, si esses homo, Sineres nunc facere, dum per aetatem licet, Potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,