Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere. Nihil mihi respondes? AESCHINUS Non equidem istas quod sciam. MICIO Ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi. Erubuit: salva res est. AESCHINUS Dic sodes, pater, Tibi vero quid istic est rei? MICIO Nihil mihi quidem: Amicus quidam me a foro abduxit modo Huc advocatum sibi. AESCHINUS Quid? MICIO Ego dicam tibi: Habitant hic quaedam mulieres pauperculae, Ut opinor; has non nosse te et certo scio; Neque enim diu huc commigrarunt. AESCHINUS Quid tum postea? MICIO Virgo est cum matre. AESCHINUS Perge. MICIO Haec virgo orba est patre: Hic meus amicus illi genere est proximus: Huic leges cogunt nubere hanc. AESCHINUS Perii. MICIO Quid est? AESCHINUS Nihil: recte: perge. MICIO Is venit ut secum avehat; Nam habitat Mileti. AESCHINUS Hem, virginem ut secum avehat? MICIO Sic est. AESCHINUS Miletum usque obsecro? MICIO Ita.