Quid huic hic negoti est? MICIO Tune has pepulisti fores? Tacet. Cur non ludo hunc aliquantisper? Melius est, Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere. Nihil mihi respondes? AESCHINUS Non equidem istas quod sciam. MICIO Ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi. Erubuit: salva res est. AESCHINUS Dic sodes, pater, Tibi vero quid istic est rei? MICIO Nihil mihi quidem: Amicus quidam me a foro abduxit modo Huc advocatum sibi. AESCHINUS Quid? MICIO Ego dicam tibi: Habitant hic quaedam mulieres pauperculae, Ut opinor; has non nosse te et certo scio; Neque enim diu huc commigrarunt. AESCHINUS Quid tum postea? MICIO Virgo est cum matre. AESCHINUS Perge. MICIO Haec virgo orba est patre: Hic meus amicus illi genere est proximus: Huic leges cogunt nubere hanc. AESCHINUS Perii. MICIO Quid est? AESCHINUS Nihil: recte: perge.