Sequere me ergo hac intro. MICIO Maxime. (AESCHINUS.) AESCHINUS. Discrucior animi: Hocine de improviso mali mihi obiici Tantum, ut neque quid de me faciam neque quid agam certum siet! Membra metu debilia sunt; animus timore Obstipuit: pectore consistere nil consili Quit. Vah! quomodo me ex hac expediam turba? Tanta nunc Suspicio de me incidit; Neque ea immerito: Sostrata credit mihi me psaltriam hanc emisse. Id anus mihi indicium fecit. Nam ut hinc forte ea ad obstetricem erat missa, ubi eam vidi ilico Accedo, rogito Pamphila quid agat, iam partus adsiet; Eone obstetricem arcessat. Illa exclamat, "Abi, abi iam, Aeschine. Satis diu dedisti verba; sat adhuc tua nos frustrata est fides." "Hem, quid istuc obsecro," inquam, "est?" "Valeas; habeas illam quae placet." Sensi ilico id illas suspicari: sed me reprehendi tamen Ne quid de fratre garrulae illi dicerem, ac fieret palam. Nunc quid faciam? Dicam fratris esse? Id quidem minime est opus Usquam efferri. Ac mitto: fieri potis est ut ne qua exeat. Ipsum id metuo ut credant; tot concurrunt verisimilia. Egomet rapui; ipse egomet solvi argentum; ad me abducta est domum. Haec adeo mea culpa fateor fieri. Non me hanc rem patri Ut ut erat gesta indicasse? Exorassem ut eam ducerem. Cessatum usque adhuc est: nunc porro, Aeschine, expergiscere! Nunc hoc primum est: ad illas ibo ut purgem me; accedam ad fores. Perii! horresco semper ubi pultare hasce occipio miser. Heus, heus: Aeschinus ego sum: aperite aliquis actutum ostium. Prodit nescio quis: concedam huc. (MICIO. AESCHINUS.) MICIO Ita uti dixi, Sostrata, Facite: ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sint sciat. Sed quis ostium hoc pultavit? AESCHINUS Pater hercle est: perii. MICIO Aeschine. AESCHINUS Quid huic hic negoti est? MICIO Tune has pepulisti fores? Tacet. Cur non ludo hunc aliquantisper? Melius est, Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere. Nihil mihi respondes? AESCHINUS Non equidem istas quod sciam. MICIO Ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi. Erubuit: salva res est. AESCHINUS Dic sodes, pater, Tibi vero quid istic est rei? MICIO Nihil mihi quidem: Amicus quidam me a foro abduxit modo Huc advocatum sibi. AESCHINUS Quid? MICIO Ego dicam tibi: Habitant hic quaedam mulieres pauperculae, Ut opinor; has non nosse te et certo scio;