Cur perdis adolescentem nobis? cur amat? Cur potat? cur tu his rebus sumtum suggeris? Vestitu nimio indulges; nimium ineptus es." Nimium ipse est durus praeter aequumque et bonum: Et errat longe mea quidem sententia Qui imperium credat gravius esse aut stabilius Vi quod fit quam illud quod amicitia adiungitur. Mea sic est ratio, et sic animum induco meum: Malo coactus qui suum officium facit Dum id rescitum iri credit tantisper cavet: Si sperat fore clam rursum ad ingenium redit. Ille quem beneficio adiungas ex animo facit; Studet par referre: praesens absensque idem erit. Hoc patrium est, potius consuefacere filium Sua sponte recte facere quam alieno metu. Hoc pater ac dominus interest: hoc qui nequit, Fateatur nescire imperare liberis. Sed estne hic ipsus de quo agebam? et certe is est. Nescio quid tristem video: credo iam ut solet Iurgabit. Salvum te advenire, Demea, Gaudemus. (DEMEA. MICIO.) DEMEA Ehem, opportune: te ipsum quaerito. MICIO Quid tristis es? DEMEA Rogas me, ubi nobis Aeschinus Siet, quid tristis ego sim? MICIO Dixine hoc fore? Quid fecit? DEMEA Quid ille fecerit? quem neque pudet Quicquam; nec metuit quemquam; neque legem putat Tenere se ullam: nam illa quae antehac facta sunt