Nam iam adibo, atque unumquicquid quod quidem erit bellissimum Carpam; et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem. (MICIO. HEGIO.) MICIO Ego in hac re nihil reperio quamobrem lauder tantopere, Hegio: Meum officium facio; quod peccatum a nobis ortum est corrigo: Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant, Sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules, Et ultro accusant: id quia non est a me factum agis gratias? HEGIO Ah, minime: nunquam te aliter atque es in animum induxi meum. Sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eas, Micio, Atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri; Suspicionem hanc propter fratrem eius esse et illam psaltriam. MICIO Si ita aequum censes, aut si ita opus est facto, camus. HEGIO Bene facis; Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseria Tabescit; et tuo officio fueris functus: sed si aliter putas, Egomet narrabo quae mihi dixti. MICIO Immo ego ibo. HEGIO Bene facis. Omnes quibus res sunt minus secundae magis sunt nescio quomodo Suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis; Propter suam impotentiam se semper credunt negligi; Quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est. MICIO Et recte et verum dicis. HEGIO Sequere me ergo hac intro. MICIO Maxime. (AESCHINUS.) AESCHINUS. Discrucior animi: Hocine de improviso mali mihi obiici Tantum, ut neque quid de me faciam neque quid agam certum siet! Membra metu debilia sunt; animus timore Obstipuit: pectore consistere nil consili