At nomen nescio Illius hominis; sed locum novi ubi sit. DEMEA Dic ergo locum. SYRUS Nostin porticum apud macellum hanc deorsum? DEMEA Quidni noverim? SYRUS Praeterito hac recta platea sursum: ubi eo veneris, Clivus deorsum versus est: hac te praecipitato: postea Est ad hanc manum sacellum; ibi angiportum propter est. DEMEA Quonam? SYRUS Illic ubi etiam caprificus magna est: nostin? DEMEA Novi. SYRUS Hac pergito. DEMEA Id quidem angiportum non est pervium. SYRUS Verum hercle. Vah, Censen hominem me esse? erravi. In porticum rursum redi: Sane hac multo propius ibis, et minor est erratio. Scin Cratini huius ditis aedes? DEMEA Scio. SYRUS Ubi eas praeterieris Ad sinistram hac recta platea: ubi ad Dianae veneris Ito ad dextram: priusquam ad portam venias apud ipsum lacum Est pistrilla et exadversum fabrica: ibi est. DEMEA Quid ibi facit? SYRUS Lectulos in sole ilignis pedibus faciendos dedit. DEMEA Ubi potetis vos? Bene sane. Sed cesso ad eum pergere? SYRUS I sane. Ego te exercebo hodie ut dignus es, silicernium. Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur. Ctesipho autem in amore est totus. Ego iam prospiciam mihi: Nam iam adibo, atque unumquicquid quod quidem erit bellissimum Carpam; et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem. (MICIO. HEGIO.) MICIO Ego in hac re nihil reperio quamobrem lauder tantopere, Hegio: Meum officium facio; quod peccatum a nobis ortum est corrigo: Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant, Sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules, Et ultro accusant: id quia non est a me factum agis gratias? HEGIO Ah, minime: nunquam te aliter atque es in animum induxi meum. Sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eas, Micio, Atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri; Suspicionem hanc propter fratrem eius esse et illam psaltriam. MICIO Si ita aequum censes, aut si ita opus est facto, camus. HEGIO Bene facis; Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseria Tabescit; et tuo officio fueris functus: sed si aliter putas, Egomet narrabo quae mihi dixti. MICIO Immo ego ibo. HEGIO Bene facis. Omnes quibus res sunt minus secundae magis sunt nescio quomodo Suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis; Propter suam impotentiam se semper credunt negligi; Quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est. MICIO Et recte et verum dicis.