Ita. DEMEA Diminuetur tibi quidem iam cerebrum. SYRUS At nomen nescio Illius hominis; sed locum novi ubi sit. DEMEA Dic ergo locum. SYRUS Nostin porticum apud macellum hanc deorsum? DEMEA Quidni noverim? SYRUS Praeterito hac recta platea sursum: ubi eo veneris, Clivus deorsum versus est: hac te praecipitato: postea Est ad hanc manum sacellum; ibi angiportum propter est. DEMEA Quonam? SYRUS Illic ubi etiam caprificus magna est: nostin? DEMEA Novi. SYRUS Hac pergito. DEMEA Id quidem angiportum non est pervium. SYRUS Verum hercle. Vah, Censen hominem me esse? erravi. In porticum rursum redi: Sane hac multo propius ibis, et minor est erratio. Scin Cratini huius ditis aedes? DEMEA Scio. SYRUS Ubi eas praeterieris Ad sinistram hac recta platea: ubi ad Dianae veneris Ito ad dextram: priusquam ad portam venias apud ipsum lacum Est pistrilla et exadversum fabrica: ibi est. DEMEA Quid ibi facit? SYRUS Lectulos in sole ilignis pedibus faciendos dedit. DEMEA Ubi potetis vos? Bene sane. Sed cesso ad eum pergere? SYRUS I sane. Ego te exercebo hodie ut dignus es, silicernium. Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur. Ctesipho autem in amore est totus. Ego iam prospiciam mihi: