Usque occidit. DEMEA Hem, quid narras? SYRUS Hem! vide, ut discidit labrum. DEMEA Quamobrem? SYRUS Me impulsore hanc emtam esse ait. DEMEA Non tu eum rus hinc modo Produxe aibas? SYRUS Factum: verum venit post insaniens: Nihil pepercit. Non puduisse verberare hominem senem, Quem ego modo puerum tantillum in manibus gestavi meis? DEMEA Laudo, Ctesipho; patrissas: abi, virum te iudico. SYRUS Laudas? Nae ille continebit posthac si sapiet manus. DEMEA Fortiter. SYRUS Perquam! quia miseram mulierem, et me servulum Qui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter! DEMEA Non potuit melius: idem quod ego sensit te esse huic rei caput. Sed estne frater intus? SYRUS Non est. DEMEA Ubi illum quaeram cogito. SYRUS Scio ubi sit; verum hodie nunquam monstrabo. DEMEA Hem, quid ais? SYRUS Ita. DEMEA Diminuetur tibi quidem iam cerebrum. SYRUS At nomen nescio Illius hominis; sed locum novi ubi sit. DEMEA Dic ergo locum. SYRUS Nostin porticum apud macellum hanc deorsum?