Nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam: id tutissimum est. SYRUS Age, tamen ego hunc amovebo. DEMEA Sed eccum sceleratum Syrum. SYRUS Non hercle hic quidem durare quisquam, si sic fit, potest. Scire equidem volo quot mihi sint domini: quae haec est miseria? DEMEA Quid ille gannit? quid vult? quid ais bone vir? est frater domi? SYRUS Quid, malum, "Bone vir," mihi narras? Equidem perii. DEMEA Quid tibi est? SYRUS Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam Usque occidit. DEMEA Hem, quid narras? SYRUS Hem! vide, ut discidit labrum. DEMEA Quamobrem? SYRUS Me impulsore hanc emtam esse ait. DEMEA Non tu eum rus hinc modo Produxe aibas? SYRUS Factum: verum venit post insaniens: Nihil pepercit. Non puduisse verberare hominem senem, Quem ego modo puerum tantillum in manibus gestavi meis? DEMEA Laudo, Ctesipho; patrissas: abi, virum te iudico. SYRUS Laudas? Nae ille continebit posthac si sapiet manus. DEMEA Fortiter. SYRUS Perquam! quia miseram mulierem, et me servulum Qui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter! DEMEA Non potuit melius: idem quod ego sensit te esse huic rei caput. Sed estne frater intus? SYRUS Non est. DEMEA Ubi illum quaeram cogito. SYRUS Scio ubi sit; verum hodie nunquam monstrabo. DEMEA Hem, quid ais?