Vidi: is filium negat esse ruri: nec quid agam scio. CTESIPHO Syre. SYRUS Quid est? CTESIPHO Men quaerit? SYRUS Verum. CTESIPHO Perii! SYRUS Quin tu animo bono es. DEMEA Quid hoc, malum, infelicitatis? nequeo satis decernere; Nisi me credo huic esse natum rei, ferendis miseriis. Primus sentio mala nostra; primus rescisco omnia; Primus porro obnuntio: aegre solus si quid fit fero. SYRUS Rideo hunc: primum ait se scire; is solus nescit omnia. DEMEA Nunc redeo: si forte frater redierit viso. CTESIPHO Syre, Obsecro vide ne ille huc prorsus se irruat. SYRUS Etiam taces? Ego cavebo. CTESIPHO Nunquam hercle hodie ego istuc committam tibi; Nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam: id tutissimum est. SYRUS Age, tamen ego hunc amovebo. DEMEA Sed eccum sceleratum Syrum. SYRUS Non hercle hic quidem durare quisquam, si sic fit, potest. Scire equidem volo quot mihi sint domini: quae haec est miseria? DEMEA Quid ille gannit? quid vult? quid ais bone vir? est frater domi? SYRUS Quid, malum, "Bone vir," mihi narras? Equidem perii. DEMEA Quid tibi est? SYRUS Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam