Praeterea autem dum illum quaero a villa mercenarium Vidi: is filium negat esse ruri: nec quid agam scio. CTESIPHO Syre. SYRUS Quid est? CTESIPHO Men quaerit? SYRUS Verum. CTESIPHO Perii! SYRUS Quin tu animo bono es. DEMEA Quid hoc, malum, infelicitatis? nequeo satis decernere; Nisi me credo huic esse natum rei, ferendis miseriis. Primus sentio mala nostra; primus rescisco omnia; Primus porro obnuntio: aegre solus si quid fit fero. SYRUS Rideo hunc: primum ait se scire; is solus nescit omnia. DEMEA Nunc redeo: si forte frater redierit viso. CTESIPHO Syre, Obsecro vide ne ille huc prorsus se irruat. SYRUS Etiam taces? Ego cavebo. CTESIPHO Nunquam hercle hodie ego istuc committam tibi; Nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam: id tutissimum est. SYRUS Age, tamen ego hunc amovebo. DEMEA Sed eccum sceleratum Syrum. SYRUS Non hercle hic quidem durare quisquam, si sic fit, potest. Scire equidem volo quot mihi sint domini: quae haec est miseria? DEMEA Quid ille gannit? quid vult? quid ais bone vir? est frater domi? SYRUS Quid, malum, "Bone vir," mihi narras? Equidem perii. DEMEA Quid tibi est? SYRUS Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam Usque occidit. DEMEA Hem, quid narras? SYRUS Hem! vide, ut discidit labrum. DEMEA Quamobrem? SYRUS Me impulsore hanc emtam esse ait. DEMEA Non tu eum rus hinc modo Produxe aibas? SYRUS Factum: verum venit post insaniens: Nihil pepercit. Non puduisse verberare hominem senem, Quem ego modo puerum tantillum in manibus gestavi meis? DEMEA Laudo, Ctesipho; patrissas: abi, virum te iudico. SYRUS Laudas? Nae ille continebit posthac si sapiet manus. DEMEA Fortiter. SYRUS Perquam! quia miseram mulierem, et me servulum Qui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter! DEMEA Non potuit melius: idem quod ego sensit te esse huic rei caput. Sed estne frater intus? SYRUS Non est. DEMEA Ubi illum quaeram cogito. SYRUS Scio ubi sit; verum hodie nunquam monstrabo. DEMEA Hem, quid ais? SYRUS Ita. DEMEA Diminuetur tibi quidem iam cerebrum.