Tuas: homini ilico lacrimae cadunt Quasi puero gaudio. Hem tibi autem. CTESIPHO Quidnam est? SYRUS Lupus in fabula. CTESIPHO Pater est? SYRUS Ipsus est. CTESIPHO Syre, quid agimus? SYRUS Fuge modo intro: ego videro. CTESIPHO Si quid rogabit, nusquam tu me: audistin? SYRUS Potin ut desinas? (DEMEA. CTESIPHO. SYRUS.) DEMEA Nae ego homo sum infelix: primum fratrem nusquam invenio gentium: Praeterea autem dum illum quaero a villa mercenarium Vidi: is filium negat esse ruri: nec quid agam scio. CTESIPHO Syre. SYRUS Quid est? CTESIPHO Men quaerit? SYRUS Verum. CTESIPHO Perii! SYRUS Quin tu animo bono es. DEMEA Quid hoc, malum, infelicitatis? nequeo satis decernere; Nisi me credo huic esse natum rei, ferendis miseriis. Primus sentio mala nostra; primus rescisco omnia; Primus porro obnuntio: aegre solus si quid fit fero. SYRUS Rideo hunc: primum ait se scire; is solus nescit omnia. DEMEA Nunc redeo: si forte frater redierit viso. CTESIPHO Syre, Obsecro vide ne ille huc prorsus se irruat. SYRUS Etiam taces? Ego cavebo. CTESIPHO Nunquam hercle hodie ego istuc committam tibi;