Nunquam quicquam. SYRUS Tanto nequior. Cliens, amicus, hospes, nemo est vobis? CTESIPHO Sunt: quid postea ? SYRUS Hisce opera ut data sit. CTESIPHO Quae non data sit? non potest fieri. SYRUS Potest. CTESIPHO Interdiu: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre? SYRUS Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari. Quin tu otiosus es: ego illius sensum pulchre calleo. Quum fervit maxime tam placidum quam ovem reddo. CTESIPHO Quo modo? SYRUS Laudarier te audit libenter: facio te apud illum Deum: Virtutes narro. CTESIPHO Meas? SYRUS Tuas: homini ilico lacrimae cadunt Quasi puero gaudio. Hem tibi autem. CTESIPHO Quidnam est? SYRUS Lupus in fabula. CTESIPHO Pater est? SYRUS Ipsus est. CTESIPHO Syre, quid agimus? SYRUS Fuge modo intro: ego videro. CTESIPHO Si quid rogabit, nusquam tu me: audistin? SYRUS Potin ut desinas? (DEMEA. CTESIPHO. SYRUS.) DEMEA Nae ego homo sum infelix: primum fratrem nusquam invenio gentium: Praeterea autem dum illum quaero a villa mercenarium