Apud villam est. Nunc cum maxime operis aliquid facere credo. CTESIPHO Utinam quidem, Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim, Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere. SYRUS Ita fiat, et istoc si quid potis est rectius. CTESIPHO Ita: nam hunc diem Misere nimis cupio, ut coepi, perpetuum in laetitia degere: Et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia prope est: Quod si abesset longius, Prius nox oppressisset illic quam huc reverti posset iterum. Nunc ubi me illic non videbit iam huc recurret, sat scio. Rogitabit me ubi fuerim; quem ego hodie toto non vidi die. Quid dicam? SYRUS Nihilne in mentem? CTESIPHO Nunquam quicquam. SYRUS Tanto nequior. Cliens, amicus, hospes, nemo est vobis? CTESIPHO Sunt: quid postea ? SYRUS Hisce opera ut data sit. CTESIPHO Quae non data sit? non potest fieri. SYRUS Potest. CTESIPHO Interdiu: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre? SYRUS Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari. Quin tu otiosus es: ego illius sensum pulchre calleo. Quum fervit maxime tam placidum quam ovem reddo. CTESIPHO Quo modo? SYRUS Laudarier te audit libenter: facio te apud illum Deum: Virtutes narro. CTESIPHO Meas?