Ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam. (HEGIO.) HEGIO. Bono animo fac sis, Sostrata; et istam, quod potes, Fac consolere. Ego Micionem, si apud forum est, Conveniam; atque ut res gesta est narrabo ordine. Si est facturus ut sit officium suum, Faciat: sin aliter de hac re est eius sententia, Respondeat mihi; ut quid agam quamprimum sciam. (CTESIPHO. SYRUS.) CTESIPHO Ain patrem hinc abisse rus? SYRUS Iamdudum. CTESIPHO Dic sodes. SYRUS Apud villam est. Nunc cum maxime operis aliquid facere credo. CTESIPHO Utinam quidem, Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim, Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere. SYRUS Ita fiat, et istoc si quid potis est rectius. CTESIPHO Ita: nam hunc diem Misere nimis cupio, ut coepi, perpetuum in laetitia degere: Et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia prope est: Quod si abesset longius, Prius nox oppressisset illic quam huc reverti posset iterum. Nunc ubi me illic non videbit iam huc recurret, sat scio. Rogitabit me ubi fuerim; quem ego hodie toto non vidi die. Quid dicam? SYRUS Nihilne in mentem? CTESIPHO Nunquam quicquam. SYRUS Tanto nequior. Cliens, amicus, hospes, nemo est vobis? CTESIPHO Sunt: quid postea ? SYRUS Hisce opera ut data sit. CTESIPHO Quae non data sit? non potest fieri. SYRUS Potest. CTESIPHO Interdiu: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre? SYRUS Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari. Quin tu otiosus es: ego illius sensum pulchre calleo. Quum fervit maxime tam placidum quam ovem reddo. CTESIPHO Quo modo? SYRUS Laudarier te audit libenter: facio te apud illum Deum: Virtutes narro. CTESIPHO Meas? SYRUS Tuas: homini ilico lacrimae cadunt Quasi puero gaudio. Hem tibi autem. CTESIPHO Quidnam est? SYRUS Lupus in fabula. CTESIPHO Pater est? SYRUS Ipsus est. CTESIPHO Syre, quid agimus? SYRUS Fuge modo intro: ego videro. CTESIPHO Si quid rogabit, nusquam tu me: audistin? SYRUS Potin ut desinas? (DEMEA. CTESIPHO. SYRUS.) DEMEA Nae ego homo sum infelix: primum fratrem nusquam invenio gentium: