Defunctum: verum nimia illaec licentia Profecto evadet in aliquod magnum malum. Ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam. (HEGIO.) HEGIO. Bono animo fac sis, Sostrata; et istam, quod potes, Fac consolere. Ego Micionem, si apud forum est, Conveniam; atque ut res gesta est narrabo ordine. Si est facturus ut sit officium suum, Faciat: sin aliter de hac re est eius sententia, Respondeat mihi; ut quid agam quamprimum sciam. (CTESIPHO. SYRUS.) CTESIPHO Ain patrem hinc abisse rus? SYRUS Iamdudum. CTESIPHO Dic sodes. SYRUS Apud villam est. Nunc cum maxime operis aliquid facere credo. CTESIPHO Utinam quidem, Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim, Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere. SYRUS Ita fiat, et istoc si quid potis est rectius. CTESIPHO Ita: nam hunc diem Misere nimis cupio, ut coepi, perpetuum in laetitia degere: Et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia prope est: Quod si abesset longius, Prius nox oppressisset illic quam huc reverti posset iterum. Nunc ubi me illic non videbit iam huc recurret, sat scio. Rogitabit me ubi fuerim; quem ego hodie toto non vidi die. Quid dicam? SYRUS Nihilne in mentem?