Sin aliter animus vester est, ego, Demea, Summa vi defendam hanc atque illum mortuum. Mihi cognatus erat: una a pueris parvulis Sumus educti; una semper militiae et domi Fuimus; paupertatem una pertulimus gravem. Quapropter nitar, faciam, experiar, denique Animam relinquam potius quam illas deseram. Quid mihi respondes? DEMEA Fratrem conveniam, Hegio: Is quod mihi de hac re dederit consilium id sequar. HEGIO Sed Demea hoc tu facito, cum animo cogites Quam vos facillime agitis, quam estis maxime Potentes, dites, fortunati, nobiles, Tam maxime vos aequo animo aequa noscere Oportet, si vos vultis perhiberi probos. DEMEA Redito: fient quae fieri aequum est omnia. HEGIO Decet te facere. Geta duc me intro ad Sostratam. DEMEA Non me indicente haec fiunt. Utinam hic sit modo Defunctum: verum nimia illaec licentia Profecto evadet in aliquod magnum malum. Ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam. (HEGIO.) HEGIO. Bono animo fac sis, Sostrata; et istam, quod potes, Fac consolere. Ego Micionem, si apud forum est, Conveniam; atque ut res gesta est narrabo ordine. Si est facturus ut sit officium suum, Faciat: sin aliter de hac re est eius sententia, Respondeat mihi; ut quid agam quamprimum sciam. (CTESIPHO. SYRUS.) CTESIPHO Ain patrem hinc abisse rus? SYRUS Iamdudum. CTESIPHO Dic sodes.