Miseram me, differor doloribus. Iuno Lucina, fer opem: serva me, obsecro. HEGIO Hem. Numnam illa quaeso parturit? GETA Certe Hegio. HEGIO Hem. Illaec fidem nunc vestram implorat, Demea: Quod vos vis cogit, id voluntate impetret. Haec primum ut fiant Deos quaeso ut vobis decet: Sin aliter animus vester est, ego, Demea, Summa vi defendam hanc atque illum mortuum. Mihi cognatus erat: una a pueris parvulis Sumus educti; una semper militiae et domi Fuimus; paupertatem una pertulimus gravem. Quapropter nitar, faciam, experiar, denique Animam relinquam potius quam illas deseram. Quid mihi respondes? DEMEA Fratrem conveniam, Hegio: Is quod mihi de hac re dederit consilium id sequar. HEGIO Sed Demea hoc tu facito, cum animo cogites Quam vos facillime agitis, quam estis maxime Potentes, dites, fortunati, nobiles, Tam maxime vos aequo animo aequa noscere Oportet, si vos vultis perhiberi probos. DEMEA Redito: fient quae fieri aequum est omnia. HEGIO Decet te facere. Geta duc me intro ad Sostratam. DEMEA Non me indicente haec fiunt. Utinam hic sit modo