Eduxi a parvulo; habui, amavi pro meo; In eo me oblecto; solum id est carum mihi. Ille ut item contra me habeat facio sedulo: Do, praetermitto: non necesse habeo omnia Pro meo iure agere. Postremo alii clanculum Patres quae faciunt, quae fert adolescentia, Ea ne me celet consuefeci filium; Nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem, aut Audebit, tanto magis audebit caeteros. Pudore et liberalitate liberos Retinere satius esse credo quam metu. Haec fratri mecum non convenient neque placent. Venit ad me saepe clamitans, "Quid agis, Micio? Cur perdis adolescentem nobis? cur amat? Cur potat? cur tu his rebus sumtum suggeris? Vestitu nimio indulges; nimium ineptus es." Nimium ipse est durus praeter aequumque et bonum: