Sic est factum. HEGIO Ex illan familia Tam illiberale facinus esse ortum? O Aeschine, Pol haud paternum istuc dedisti. DEMEA Videlicet De psaltria hac audivit: id illi nunc dolet Alieno: pater is nihili pendit. Hei mihi! Utinam hic prope adesset alicubi, atque audiret haec. HEGIO Nisi facient quae illos aequum est, haud sic auferent. GETA In te spes omnis, Hegio, nobis sita est. Te solum habemus: tu es patronus, tu parens: Ille tibi moriens nos commendavit senex. Si deseris tu, periimus. HEGIO Cave dixeris. Neque faciam, neque me satis pie posse arbitror. DEMEA Adibo. Salvere Hegionem plurimum Iubeo. HEGIO Te quaerebam ipsum. Salve Demea. DEMEA Quid autem? HEGIO Maior filius tuus Aeschinus, Quem fratri adoptandum dedisti, neque boni Neque liberalis functus officium est viri. DEMEA Quid istuc est? HEGIO Nostrum amicum noras Simulum Atque aequalem? DEMEA Quidni? HEGIO Filiam eius virginem Vitiavit. DEMEA Hem! HEGIO Mane; nondum audisti, Demea,