Nam id nobis tam flagitium est quam illa, Demea, Non facere vobis quae modo dixti: et, quod queo, Conservis ad eundem istunc praecipio modum: "(Hoc salsum est; hoc adustum est; hoc lautum est parum, Illud recte: iterum sic memento:" sedulo Moneo quae possum pro mea sapientia. Postremo tanquam in speculum in patinas, Demea, Inspicere iubeo, et moneo quid facto usus siet. Inepta haec esse nos quae facimus sentio: Verum quid facias? ut homo est, ita morem geras. Numquid vis? DEMEA Mentem vobis meliorem dari. SYRUS Tu rus hinc abis? DEMEA Recta. SYRUS Nam quid tu hic agas, Ubi si quid bene praecipias nemo obtemperet? DEMEA Ego vero hinc abeo, quando is quamobrem huc veneram Rus abiit: illum curo unum: ille ad me attinet. Quando ita vult frater, de istoc ipse viderit. Sed quis illic est procul quem video? estne hic Hegio, Tribulis noster? si satis cerno, is hercle est: vah, Homo amicus nobis iam inde a puero. Di boni! Nae illiusmodi iam nobis magna civium Penuria est: homo antiqua virtute ac fide. Haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice. Quam gaudeo ubi etiam huius generis reliquias Restare video! Ah, vivere etiam nunc libet. Opperiar hominem hic, ut salutem et conloquar. (HEGIO. GETA. DEMEA. PAMPHILA.) HEGIO Pro Di immortales, facinus indignum, Geta. Quid narras?