De psaltria istac. DEMEA Ain vero? SYRUS Vah, nihil reticuit. Nam ut numerabatur forte argentum intervenit Homo de improviso: coepit clamare, " O Aeschine! Haecine flagitia facere te! haec te admittere Indigna genere nostro!" DEMEA Oh! lacrimo gaudio. SYRUS "Non tu hoc argentum perdis sed vitam tuam." DEMEA Salvus sit, spero: est similis maiorum suum. SYRUS Hui. DEMEA Syre, praeceptorum plenus istorum ille. SYRUS Phy. Domi habuit unde disceret. DEMEA Fit sedulo. Nihil praetermitto: consuefacio: denique Inspicere tanquam in speculum in vitas omnium Iubeo, atque ex aliis sumere exemplum sibi. "Hoc facito." SYRUS Recte sane. DEMEA "Hoc fugito." SYRUS Callide. DEMEA "Hoc laudi est." SYRUS Istaec res est. DEMEA "Hoc vitio datur." SYRUS Probissime. DEMEA Porro autem— SYRUS Non hercle otium est Nunc mihi auscultandi. Pisces ex sententia Nactus sum: hi mihi ne corrumpantur cautio est: