Sic siet Modo ut nunc est quaeso. SYRUS Ut quisque suum vult esse, ita est. DEMEA Quid eum? vidistine hodie? SYRUS Tuumne filium? Abigam hunc rus. Iamdudum aliquid ruri agere arbitror. DEMEA Satin scis ibi esse? SYRUS Oh, qui egomet produxi. DEMEA Optime est. Metui ne haereret hic. SYRUS Atque iratum admodum. DEMEA Quid autem? SYRUS Adortus iurgio fratrem apud forum De psaltria istac. DEMEA Ain vero? SYRUS Vah, nihil reticuit. Nam ut numerabatur forte argentum intervenit Homo de improviso: coepit clamare, " O Aeschine! Haecine flagitia facere te! haec te admittere Indigna genere nostro!" DEMEA Oh! lacrimo gaudio. SYRUS "Non tu hoc argentum perdis sed vitam tuam." DEMEA Salvus sit, spero: est similis maiorum suum. SYRUS Hui. DEMEA Syre, praeceptorum plenus istorum ille. SYRUS Phy. Domi habuit unde disceret. DEMEA Fit sedulo. Nihil praetermitto: consuefacio: denique Inspicere tanquam in speculum in vitas omnium Iubeo, atque ex aliis sumere exemplum sibi. "Hoc facito." SYRUS Recte sane. DEMEA "Hoc fugito." SYRUS Callide. DEMEA "Hoc laudi est." SYRUS Istaec res est. DEMEA "Hoc vitio datur." SYRUS Probissime. DEMEA Porro autem— SYRUS Non hercle otium est Nunc mihi auscultandi. Pisces ex sententia Nactus sum: hi mihi ne corrumpantur cautio est: Nam id nobis tam flagitium est quam illa, Demea, Non facere vobis quae modo dixti: et, quod queo, Conservis ad eundem istunc praecipio modum: "(Hoc salsum est; hoc adustum est; hoc lautum est parum, Illud recte: iterum sic memento:" sedulo Moneo quae possum pro mea sapientia. Postremo tanquam in speculum in patinas, Demea, Inspicere iubeo, et moneo quid facto usus siet.