Ellam intus. DEMEA Eho an domi est habiturus? SYRUS Credo, ut est Dementia. DEMEA Haecine fieri! SYRUS Inepta lenitas Patris et facilitas prava. DEMEA Fratris me quidem Pudet pigetque. SYRUS Nimium inter vos, Demea, ac Non quia ades praesens dico hoc, pernimium interest. Tu quantus quantus es nihil nisi sapientia es: Ille somnium. Sineres vero tu illum tuum Facere haec? DEMEA Sinerem illum? an non sex totis mensibus Prius olfecissem quam ille quicquam coeperit? SYRUS Vigilantiam tuam tu mihi narras? DEMEA Sic siet Modo ut nunc est quaeso. SYRUS Ut quisque suum vult esse, ita est. DEMEA Quid eum? vidistine hodie? SYRUS Tuumne filium? Abigam hunc rus. Iamdudum aliquid ruri agere arbitror. DEMEA Satin scis ibi esse? SYRUS Oh, qui egomet produxi. DEMEA Optime est. Metui ne haereret hic. SYRUS Atque iratum admodum. DEMEA Quid autem? SYRUS Adortus iurgio fratrem apud forum