Dedit praeterea in sumtum dimidium minae: Id distributum sane est ex sententia. DEMEA Hem! Huic mandes, si quid recte curatum velis. SYRUS Hem, Demea, haud aspexeram te. Quid agitur? DEMEA Quid agatur? Vestram nequeo mirari satis Rationem. SYRUS Est hercle inepta, ne dicam dolo, Atque absurda. Pisces ceteros purga, Dromo: Congrum istum maximum in aqua sinito ludere Paulisper: ubi ego venero, exossabitur; Prius nolo. DEMEA Haecine flagitia! SYRUS Mihi quidem non placent; Et clamo saepe. Salsamenta haec, Stephanio, Fac macerentur pulchre. DEMEA Di vestram fidem, Utrum studione id sibi habet, an laudi putat Fore si perdiderit gnatum? Vae misero mihi! Videre videor iam diem illum quum hinc egens Profugiet aliquo militatum. SYRUS O Demea, Istuc est sapere, non quod ante pedes modo est Videre, sed etiam illa quae futura sunt Prospicere. DEMEA Quid? istaec iam penes vos psaltria est? SYRUS Ellam intus. DEMEA Eho an domi est habiturus? SYRUS Credo, ut est Dementia.