Quo pacto se haberet enarramus ordine: Nihil vidi quicquam laetius. DEMEA Pro Iupiter, Hominis stultitiam! SYRUS Collaudavit filium: Mihi qui id dedissem consilium egit gratias. DEMEA Disrumpor. SYRUS Argentum annumeravit ilico: Dedit praeterea in sumtum dimidium minae: Id distributum sane est ex sententia. DEMEA Hem! Huic mandes, si quid recte curatum velis. SYRUS Hem, Demea, haud aspexeram te. Quid agitur? DEMEA Quid agatur? Vestram nequeo mirari satis Rationem. SYRUS Est hercle inepta, ne dicam dolo, Atque absurda. Pisces ceteros purga, Dromo: Congrum istum maximum in aqua sinito ludere Paulisper: ubi ego venero, exossabitur; Prius nolo. DEMEA Haecine flagitia! SYRUS Mihi quidem non placent; Et clamo saepe. Salsamenta haec, Stephanio, Fac macerentur pulchre. DEMEA Di vestram fidem, Utrum studione id sibi habet, an laudi putat Fore si perdiderit gnatum? Vae misero mihi! Videre videor iam diem illum quum hinc egens Profugiet aliquo militatum. SYRUS O Demea, Istuc est sapere, non quod ante pedes modo est Videre, sed etiam illa quae futura sunt Prospicere. DEMEA Quid? istaec iam penes vos psaltria est? SYRUS Ellam intus. DEMEA Eho an domi est habiturus? SYRUS Credo, ut est Dementia. DEMEA Haecine fieri! SYRUS Inepta lenitas Patris et facilitas prava. DEMEA Fratris me quidem Pudet pigetque. SYRUS Nimium inter vos, Demea, ac Non quia ades praesens dico hoc, pernimium interest. Tu quantus quantus es nihil nisi sapientia es: Ille somnium. Sineres vero tu illum tuum Facere haec? DEMEA Sinerem illum? an non sex totis mensibus Prius olfecissem quam ille quicquam coeperit? SYRUS Vigilantiam tuam tu mihi narras?