Hem, mea Sostrata, vide quam rem agas. SOSTRATA Peiore res loco non potest esse quam in quo nunc sita est. Primum indotata est: tum praeterea quae secunda ei dos erat Periit: pro virgine dari nuptum non potest. Hoc reliquum est: Si infitias ibit, testis mecum est annulus quem amiserat. Postremo, quando ego conscia mihi sum a me culpam esse hanc procul, Neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta, Experiar. GETA Quid ista? accedo, ut melius dicas. SOSTRATA Tu, quantum potes, Abi, atque Hegioni cognato huius rem omnem narrato ordine; Nam is nostro Simulo fuit summus, et nos coluit maxime. GETA Nam hercle alius nemo respicit nos. SOSTRATA Propera tu, mea Canthara, Curre: obstetricem arcesse, ut cum opus sit ne in mora nobis siet. (DEMEA. SYRUS.) DEMEA Disperii! Ctesiphonem audivi filium Una affuisse in raptione cum Aeschino. Id misero restat mihi mali, si illum potest Qui alicui rei est etiam eum ad nequitiam abducere. Ubi ego illum quaeram? credo abductum in ganeum Aliquo: persuasit ille impurus, sat scio. Sed eccum Syrum ire video: hinc scibo iam ubi siet; Atque hercle hic de grege illo est: si me senserit Eum quaeritare, nunquam dicet carnifex. Non ostendam me id velle. SYRUS Omnem rem modo seni Quo pacto se haberet enarramus ordine: Nihil vidi quicquam laetius. DEMEA Pro Iupiter, Hominis stultitiam!