Ita obsecraturum ut liceret sibi hanc uxorem ducere? GETA Hera, lacrimas mitte, ac potius quod ad hanc rem opus est porro consule; Patiamurne, an narremus cuipiam? CANTHARA Au, mi homo, sanusne es? An hoc proferendum tibi videtur usquam esse? GETA Mihi quidem non placet. Iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat. Nunc si hoc palam proferimus ille infitias ibit, sat scio. Tua fama et gnatae vita in dubium veniet. Tum si maxime Fateatur, quum amet aliam, non est utile hanc illi dari: Quapropter quoquo pacto tacito est opus. SOSTRATA Ah, minime gentium: Non faciam. GETA Quid ages? SOSTRATA Proferam. GETA Hem, mea Sostrata, vide quam rem agas. SOSTRATA Peiore res loco non potest esse quam in quo nunc sita est. Primum indotata est: tum praeterea quae secunda ei dos erat Periit: pro virgine dari nuptum non potest. Hoc reliquum est: Si infitias ibit, testis mecum est annulus quem amiserat. Postremo, quando ego conscia mihi sum a me culpam esse hanc procul, Neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta, Experiar. GETA Quid ista? accedo, ut melius dicas. SOSTRATA Tu, quantum potes, Abi, atque Hegioni cognato huius rem omnem narrato ordine; Nam is nostro Simulo fuit summus, et nos coluit maxime.