Irata quam illa quae parentes propitii. Uxor si cesses aut te amare cogitat, Aut tete amari, aut potare, aut animo obsequi; Et tibi bene esse soli quum sibi sit male. Ego quia non rediit filius quae cogito, et Quibus nunc sollicitor rebus! ne aut ille alserit, Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit Aliquid. Vah, quemquamne hominem in animum instituere aut Parare quod sit carius quam ipse est sibi? Atqui ex me hic non natus est, sed ex fratre. Is adeo Dissimili studio est iam inde ab adolescentia. Ego hanc clementem vitam urbanam atque otium Secutus sum; et, quod fortunatum isti putant, Uxorem numquam habui. Ille contra haec omnia: Ruri agere vitam; semper parce ac duriter Se habere: uxorem duxit; nati filii Duo: inde ego hunc maiorem adoptavi mihi; Eduxi a parvulo; habui, amavi pro meo; In eo me oblecto; solum id est carum mihi. Ille ut item contra me habeat facio sedulo: Do, praetermitto: non necesse habeo omnia Pro meo iure agere. Postremo alii clanculum Patres quae faciunt, quae fert adolescentia, Ea ne me celet consuefeci filium; Nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem, aut Audebit, tanto magis audebit caeteros. Pudore et liberalitate liberos Retinere satius esse credo quam metu. Haec fratri mecum non convenient neque placent. Venit ad me saepe clamitans, "Quid agis, Micio?