Propius obsecro accedamus, Sostrata. GETA Ah, Me miserum! vix sum compos animi; ita ardeo iracundia. Nihil est quod malim quam illam totam familiam mihi dari obviam, Ut ego iram hanc in eos evomam omnem dum aegritudo haec est recens: Satis mihi id habeam supplici, dum illos ulciscar modo. Seni animam primum extinguerem ipsi qui illud produxit scelus. Tum autem Syrum impulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis! Sublimem medium arriperem, et capite pronum in terram statuerem, Ut cerebro dispergat viam. Adolescenti ipsi eriperem oculos; posthaec praecipitem darem; Caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem, et prosternerem. Sed cesso heram hoc malo impertiri propere? SOSTRATA Revocemus. Geta. GETA Hem, quisquis es, sine me. SOSTRATA Ego sum Sostrata. GETA Ubi ea est? te ipsam quaerito, Te expecto: oppido opportune te obtulisti mihi obviam, Hera. SOSTRATA Quid est? quid trepidas? GETA Hei mihi! SOSTRATA Quid festinas, mi Geta? Animam recipe. GETA Prorsus— SOSTRATA Quid istuc prorsus ergo est. GETA Periimus: Actum est. SOSTRATA Eloquere ergo, obsecro te, quid sit. GETA Iam— SOSTRATA Quid iam, Geta?